- ENCAUSTICE
- ENCAUSTICEGraece Ε᾿γκαυςτικὴ, Lat. Ars cerâ pingendi, celebris olim. Nam ceram in hoc picturae genere tabulae inducebant, non quidem liquefactam, sed cuiusmodi esset: inducebant autem eam discolorem, prout exigeret id, quod in tabula vellent pingere. Ceris dein ita inductis instratisque, eas inurebant ac exaequabant; illud, quod sic pingerent, ἐγκαυςτὸν, q. d. inustorium, vocitantes: Meminit Artis Varro l. de Re Rust. l. 3. c. 17. Nam ut Pausias et caeleri Pictores eiusdem generis loculatas magnas habent arculas, ubi discolores sunt cerae. Item Mart. l. 4. Epigr. 47. Cuius epigraphe. De Phaetonte.Encaustus Phaethon taulâ depictus in hac est,Quid tibi vis, dipyron qui Phaetonta facis?Ei haec una artis ratio fuit, nempe cerâ pigmentis variis tinctâ rem conficiens. Erat vero et alter cerariae Encaustices modus, qui siebat ceris liquefactis: de quo ita Vitruv. l. 7. c. 9. Ceram Punicam igni liquefactam paulo oleo temperatam seta inducat: deinde, carbonibus in ferreo vase compositis, eam ceram apprime cum pariete calefaciendo suaare cogat, siatque, ut peraequetur. Postea cum candelis linteisque puris subigat, uti signina marmora curantur. Haec autem καῦσις Graece dicitur. Salmas. ἔγκαυσις reponit. Id Encaustices genus a priori diversum fuit, eoque puppes navium pingebant. Praeter quae et tertium erat, sed circa ceram, idque in ebore: quae nia complexus est Plin. l. 35. c. 11. Encausto pingendi duo fuisse antiquitus genera constat cera, et in ebore cestro, i. e. vericulo (igni calefacto) donec classes pingi coepêre. Hoc tertium accessit, resolutis igni ceris penicillo utendi; quae pictura in avibus nec Sole, nec sale ventisque corrumpitur. Quo Salmas. interpretatur illud Ovid. Fast. l. IV. v. 274.---- ---- Et picta coloribus ustisCaelestum matrem concava puppis habet.Neque naves solum, sed etiam fornices sive cameras, sic pinxisse, Idem Notis ad Flav. Vopisc. docet, ex Procopii de aedif. Iustin. qui hanc Encausticem factam ait κηρῷ εντακέντι καὶ διαχυθέντι, cera liquefactâ et diffusâ Et Plinii est l. c. sed de priori ratione ceris pingendi: Idem (Pausias) et lacunaria primus pingere instituit et cameras, nec ante cum taliter adornari mos fuit. In ianuis etiam et atriis, inurendi huic Arti fuisse locum, Auson. innuit Epigr. 26. v. 10.Ceris inurens ianuarum limina,Et atriorum pegmata.Item muris obducebant cerae loricam inque ea pingebant. Etymolog. Ε᾿γκεκαυμένη, ἐξωγραφημένη ἐπει ἐγκαυται λεγονται οἱ ζωγράφοι, οἱ διαγράφοντες τοὺς τοίχους, Encausta, picta: quia Eucaustae dicuntur Pictores, qui muros pingunt. Ubi iudice Vossio, melius dixisset, esse genus picturae, quo muros et alia coris pingerent. Unde aliter Κηρογραφίαν vocarunt, inter quam tamen et Ε᾿γκαυςικην` id discriminis fuit, quod prior illa etiam comprehenderit κεςρωτὰ, sive ebur aut cornu ignito vericulo depicta. Vide Voss. de Idolol. l. 4. c. 91. Quis autem artem hanc ceris pingendi, picturamque inurendi invenerit, auxeritque, Plin. docet l. 35. c. 11. Ceris pingere ac picturam inurere quis primus exogitaverit, non constat. quidam Aristidis inventum putant, postea consummatum a Praxitile. Sed aliquanto vetustiores Encausticae picturae exstitêre: ut Polignoti et Nicanoris et Arcesilai Pariorum. Lysippus quoque Aeginae picturae suae inscripsit Ε᾿νέκαυσεν: quod profecto non fecisset nisi Encaustica brventa. Pamphilus quoque, Apellis Praeceptor, non pinxisse tantum Encaustica; sed etiam docuisse traditur Pausiam Sicyonium, primum in hoc genere nobilem. Imo et Nicias huc pertinet, de quo sic idem l. cit. c. 4. Idem (Augustus) quoque in Curia, quam in Comitio consecrabat, duas tabulas impressit parieti. Nemeam sedentem supra Leonem, palmigeram ipsam, adstante eum baculo sene, cuius supra caput tabula bigae dependet. Nicias scripsit se inussisse rtali enim usus est verbo. Hodie utraque Encaustices ratio, de qua supra, exolevit penitusque ignoratur. Interim suam de hac inurendi ratione coniecturam affert Lud. Demonriosius de Pictura p. 159. et seqq. Proxime vero ad vett. Encaustum accedit quod smattum, vocabulo ab Italis profecto, nuncupatur, quâ voce usum etiam Anastasium Bibliothecarium deprehendimus, estque ab ea Gallicum email: unde qui id inurunt, Emailleurs. Gerh. Ioh. Voss. de Artibus popular. c. 5. §. 47. 48. Vide quoque infra Limogia, it. Smaltum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.